Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.7 Cic. Fam. 5.20.9 (English) >>Cic. Fam. 5.21.1

5.20.8 reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati, sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tulli. sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c_ sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.

5.20.9 simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse; id fuisse HS x_x_i_i_; eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse. quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS c_ aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. quod si mihi expensa ista HS c tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat.

sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.7 Cic. Fam. 5.20.9 (English) >>Cic. Fam. 5.21.1

Powered by PhiloLogic